La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Regomer - antroponimo » De magia [TV] p. 397



<DE MAGIA.>



Antequam De magia, sicut antequam de quocunque
subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividen-
dum; totidem autem sunt significata magiae, quot et magi
.
Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Tri-
megisti apud Aegyptios, Druidae apud Gallos, Gymno-
sophistae apud Indos, Cabalistae apud Hebraeos, Magi
apud Persas (qui a Zoroastre), Sophi apud Graecos, Sa-
pientes apud Latinos
. Secundo sumitur magus pro faciente
mirabilia sola applicatione activorum et passivorum, ut
est medicina et chymia secundum genus; et haec est natu-
ralis magia communiter dicta
. Tertio magia est cum
huiusmodi adduntur circumstantiae, quibus apparent opera
naturae vel intelligentiae superioris ad concitandam admi-
rationem per apparentia; et est ea species quae praesti-
giatoria appellatur
. Quarto cum ex antipathiae et sym-
pathiae rerum virtute, ut per ea quae pellunt, transmutant
et attrahunt, ut sunt species magnetis et similium, quo-
rum opera non ad qualitates activas et passivas reducuntur,