|
|
|
|
|
Bressius - antroponimo » De magia [TV] p. 397
<DE MAGIA.>
Antequam De magia, sicut antequam de quocunque
subiecto disseratur, nomen in sua significata est dividen- dum; totidem autem sunt significata magiae, quot et magi .
Magus primo sumitur pro sapiente, cuiusmodi erant Tri- megisti apud Aegyptios, Druidae apud Gallos, Gymno- sophistae apud Indos, Cabalistae apud Hebraeos, Magi
apud Persas (qui a Zoroastre), Sophi apud Graecos, Sa- pientes apud Latinos . Secundo sumitur magus pro faciente
mirabilia sola applicatione activorum et passivorum, ut
est medicina et chymia secundum genus; et haec est natu- ralis magia communiter dicta . Tertio magia est cum
huiusmodi adduntur circumstantiae, quibus apparent opera
naturae vel intelligentiae superioris ad concitandam admi- rationem per apparentia; et est ea species quae praesti- giatoria appellatur . Quarto cum ex antipathiae et sym- pathiae rerum virtute, ut per ea quae pellunt, transmutant
et attrahunt, ut sunt species magnetis et similium, quo- rum opera non ad qualitates activas et passivas reducuntur,
|
|
|
|