La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Walsingame, Francesco - antroponimo » De magia [TV] p. 412


desumptae e rebus naturae vel earum partibus; tales scrip-
turae et tales voces usu veniebant, quibus Deorum colloquia
ad mirabilium exequutionem captabant Aegyptii
; postquam
per Teutum vel alium inventae sunt litterae secundum hoc
genus quibus nos hodie utimur cum alio industriae genere,
maxima tum memoriae tum divinae scientiae et magiae
iactura facta est
. Itaque ad illorum similitudinem quibus-
dam hodie fabrefactis imaginibus, descriptis characteribus
et ceremoniis, qui consistunt in quodam gestu et quodam
cultu, quasi per certos nutus vota sua explicant Magi quae
intelligantur, et haec est illa Deorum lingua, quae aliis
omnibus et quotidie millies immutatis semper manet eadem,
sicut species naturae manet eadem. Eadem ratione numina
nos alloquuntur per visiones, per insomnia, quae licet no-
bis aenigmata appellentur [tamen] propter desuetudinem et
ignorantiam et hebetudinem nostrae capacitatis, tamen sunt
ipsissimae voces et ipsissimi termini rerum repraesentabi-
lium; sicut autem se habent istae voces ad nostrum captum,
ita etiam se habent [se] nostrae voces latinae, graecae, ita-
licae, ut audiantur et intelligantur a numinibus aliquando
superioribus et aeviternis, qui differunt a nobis in specie, ita
ut non facile nobis possit esse commercium cum illis, magis
quam aquilis cum hominibus. Et sicut homines unius gene-
ris cum hominibus alius generis sine idiomatum commu-
nione non est conversatio neque contractio, nisi per nutus,
ita et nobis cum certo numinum genere, non nisi per defi-
nita quaedam signa, sigilla, figuras, characteres, gestus et
alias ceremonias, nulla potest esse participatio. Qui ma-