La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bobus, Doctor - antroponimo » Maia - antroponimo » De magia [TV] p. 413



giae ergo praesertim ea specie, quae theurgica est, sine
huiusmodi vocibus et scripturis vix quippiam poterit
magus promovere.


De respectu ad communionem seu consortium rerum.


Inde credere et considerare licet causam, qua non
solum actio est ad propinqua, sed etiam ad remota secun-
dum sensum; secundum rem enim, ut supra dictum est,
per communionem spiritus universalis, qui est totus in
toto et qualibet mundi parte
. Unde evenit, ut sicut diversa
lumina simul in eodem spacio concurrunt, ita et diversae
secundum potentiam vel actum, secundum finitum sive
secundum infinitum numerum animae in universo consoc-
iantur, corpora non ita, quorum esse circumscriptive a
propria superficie seu peripheria definitur, quaeque secun-
dum diversas partes etiam et innumerabiles in diversis et
innumerabilibus locis consistunt (ubi locum intelligimus
spacium)
. Sic ergo corpus nullo pacto agere potest in cor-
pus, neque materia in materiam, neque eiusdem materiae
partes et corporis in alias corporis partes agere possunt
,
sed omnis actio est a qualitate, a forma et tandem ab ani-
ma
. Haec primum immutat dispositiones, ut deinde dispo-
sitiones mutent corpora. Sic corpus agit in corpus distans
et in propinquum et in propriis partibus per consensum
quendam, copulam et unionem, quae est a forma
; et quia
propterea omne corpus ab anima regitur seu spiritu quo-
dam partes partibus connectente, ut accidit unam animam
agere in alteram ubique et undique sibi propinquam, ita
etiam necessario evenit, ut agat in corpus, ubicunque sit