La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Borista - antroponimo » De magia [TV] p. 414



illud quod illi animae subministrat atque subest. Qui nove-
rit ergo hanc animae continuationem indissolubilem et eam
corpori quadam necessitate astrictam, habebit non medio-
cre principium, tum ad operandum, tum ad contemplandum
verius circa rerum naturam. Et hinc prompta erit ratio qua
non datur vacuum, nempe spacium sine corpore; neque
etenim corpus unum ab uno loco recedit, nisi succedente
altero. Anima enim corpus proprium in vita destituit, uni-
versum vero corpus ne quidem destituere potest, vel si
mavis dicere ab universo corpore destitui; relinquens enim
unum simplex seu compositum, in alterum seu compositum
seu simplex deferetur, vel ab uno relicta corpore ab alio
praevenitur vel subvenitur. Itaque indissolubilem habet
nexum ad universalem materiam; quapropter cum ipsius
natura sit ubique tota et continua, ubique materiam cor-
poream consistentem agnoscit. Hinc sequitur conclusio va-
cuum non esse utpote quod sit spacium sine corpore, sed
vacuum esse utpote spacium in quo diversa corpora sibi
succedant et moveantur. Hinc etiam continuus motus est
partium corporis unius versus partes corporis alterius,
nempe per continuum spacium et non interruptum quasi
vacuo inter plenum et plenum mediante, nisi vacuum veli-
mus appellare spacium in quo nullum corpus est sensibile
.
(XVIII th.)
Corpus vere continuum est corpus insensi-
bile, spiritus nempe aëreus seu aethereus, et illud est acti-
vissimum et efficacissimum
, utpote animae coniunctissimum