|
|
|
|
|
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 415
propter similitudinem, qua magis recedit a crassitie hebe- tioris substantiae sensibilis compositorum . Esse corpora
insensibilia et spiritualia praedictae efficaciae, et a quibus
vere in corporibus sensibilibus ipsis omnis est virtus, in- dicat aëreus ipse spiritus, qui mare universum concutit et
discutit, et invictissimus ventorum impetus, qui serenissimo
existente aëre purissimoque concutit terram, frangit ar- bores, diruit aedificia . Ut optime notat Lucretius, hoc corpus
spiritale est quod omnia operatur in ipsis sensibilibus ,
unde ipsum ab anima differre non arbitrabantur plurimi
philosophorum; unde illud poetae
'quantum ignes animae- que valent' , hoc est aër. Ignis quoque, qui non in crassa
materia consistit, ut carbones, et unde dicuntur ignita
corpora, ab aëre non differre intelligitur nisi accidente
quodam . Immo verus ignis est verus spiritus, qui in ignito
est consistens, torpens; extra ignita est existens, vegetans;
in flamma est in media quadam dispositione, veluti motu
quodam . Per hunc spiritum diversimode formantur corpora
diversa et animalia . Si non omnia corpora composita sunt
animalia, omnia tamen animata intelligere oportet, nempe
in omnibus unius generis animam, licet non unius et
eiusdem actus, propter alias et alias materiae dispositiones
|
|
|
|