La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 415


propter similitudinem, qua magis recedit a crassitie hebe-
tioris substantiae sensibilis compositorum
. Esse corpora
insensibilia et spiritualia praedictae efficaciae, et a quibus
vere in corporibus sensibilibus ipsis omnis est virtus, in-
dicat aëreus ipse spiritus, qui mare universum concutit et
discutit, et invictissimus ventorum impetus, qui serenissimo
existente aëre purissimoque concutit terram, frangit ar-
bores, diruit aedificia
. Ut optime notat Lucretius, hoc corpus
spiritale est quod omnia operatur in ipsis sensibilibus
,
unde ipsum ab anima differre non arbitrabantur plurimi
philosophorum; unde illud poetae 'quantum ignes animae-
que valent'
, hoc est aër. Ignis quoque, qui non in crassa
materia consistit, ut carbones, et unde dicuntur ignita
corpora, ab aëre non differre intelligitur nisi accidente
quodam
. Immo verus ignis est verus spiritus, qui in ignito
est consistens, torpens; extra ignita est existens, vegetans;
in flamma est in media quadam dispositione, veluti motu
quodam
. Per hunc spiritum diversimode formantur corpora
diversa et animalia
. Si non omnia corpora composita sunt
animalia, omnia tamen animata intelligere oportet, nempe
in omnibus unius generis animam, licet non unius et
eiusdem actus, propter alias et alias materiae dispositiones