La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Mopsus - antroponimo » De magia [TV] p. 416



et idearum obiectus. Hinc accidit ut, cum diversae sint
formae et contrariae, nec non ratione et differentia, quibus
alia cum aliis concurrant, ita etiam contraria sint loca ap-
pulsus et impetus, et alia fugiant ab aliis et alia perse-
quantur alia, quod totum a compositionis conditione profi-
ciscitur.
Utque omnia in proprio esse conservari desiderant,
ita et invita a loco propriae conservationis et consistentiae
divelluntur et non sine forti resistentia repugnant, quae
adeo fortis est, ut non prius sol vel ignis aquam ad se
trahat per aėreum spacium, quam illam aėri assimilaverit,
nempe in vaporis consistentiam converterit; quod ubi fac-
tum fuerit, tunc illa substantia quae erat aqua non invita
trahitur, sed eodem appulsu quo allicitur, per se ipsum
etiam veluti consentiendo contendit, itaque paulatim magis
atque magis ad ignis similitudinem accedens, fit tandem
ipse ignis. E contra corpus, quod in forma ignis subtilis-
simum a spiritu continetur, ordine contrario concrescens
seu crassescens in aquae remigrabit speciem. Sic ergo ab
aqua ad vaporem, a vapore in aėrem, ab aėre in tenuissi-
mum et penetrativissimum aethereum corpus eiusdem sub-
stantiae et materiae fit immutatio, quam Aegyptii, Moises,
Diogenes Apolloniates appellant spiritum, sed differunt,
quia Moises spiritum ab anima non distinguit (ex editis
verbis; de sensu enim illius non iudicamus), illi vero di-
stinxerunt. Alia substantia est arida seu atomi, quae sunt