La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Bellevilla - toponimo terrestre » Mnemosyne - antroponimo » De magia [TV] p. 399



teria et fine appellatur necromantia. Quod si materia
non accedat, sed ab ἐνεργουμένῳ excantante facta spiritus
in eius visceribus incubantis invocatione oraculum perqui-
ratur, tunc est magus, qui proprie Pythonicus appel-
latur
; ita enim ab Apolline Pythio in templo illius solebant
'inspiritari', ut ita dicam. Octavo aut incantationi utcunque
acceptae accedant rerum partes, indumenta, excrementa,
superfluitates, vestigia et omnia quae tactu communicatio-
nem aliquam concepisse creduntur: et tunc aut haec fiunt
ad solvendum, ligandum et infirmandum, tunc constituunt
magum qui appellatur maleficus, si ad malum tendant,
si ad bonum, ad numerum medicorum referantur, iuxta
certam speciem atque viam medicinae; aut ad ultimam
perniciem et exitium aspirant, tunc magos veneficos
appellant. Nono magi dicuntur omnes qui ad divinandum
quacunque ratione de rebus absentibus et futuris accingun-
tur, et isti generaliter divini a fine appellantur, quorum
species primae aut sunt quatuor e principiis materialibus:
igne, aėre, aqua et terra, unde dicuntur pyromantia,
hydromantia, geomantia
; aut a tribus obiectis cogni-
tionis: naturali, mathematico et divino
, et tunc sunt variae
aliae species divinandi. A principiis enim naturalibus seu
physicorum inspectione divinant augures, aruspices et
caeteri huiusmodi; a mathematicorum inspectione secun-
dum genus sunt geomantae, qui per numeros seu litteras
seu lineas et figuras certas, item aspectus, irradiationes et
situs planetarum et similium, divinant; a divinorum usu,
ut sacrorum nominum, occursibus locorum, brevibus qui-
busdam rationibus et servatis circumstantiis, et hos ultimos