La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Balah - antroponimo » De magia [TV] p. 417


corpora indissolubilia, solidissima, per se nullam continui-
tatem habentia neque divisibilitatem, et propterea conver-
tibilia non sunt in aliud corpus; substantia enim aquae
seu spiritus seu aėris, quae eadem est, nunquam in sub-
stantiam atomorum seu aridae commigrabit, neque e con-
verso
.
Summa et divina et vera, utpote maxime naturae con-
sona, philosophia est, quae rerum principia posuit aquam,
seu abyssum seu stygem
, item aridam seu atomos seu terram
(non inquam tellurem), item spiritum seu aėrem seu ani-
mam, et quartum lucem
; haec enim ita sunt ab invicem
distincta, ut unum non possit unquam in alterius naturam
transformari, sed bene concurrunt haec et associantur, ubi
magis, ubi minus, ubi omnia, ubi quaedam.


De motu rerum duplici et attractione.


Duplex est rerum motus: naturalis et praeternaturalis;
naturalis qui est a principio intrinseco, praeternaturalis
qui a principio extrinseco; item naturalis qui est conve-
niens naturae, consistentiae vel generationi, praeternatu-
ralis qui non. Et hic est duplex: violentus, qui est contra
naturam
; et ordinatus seu coordinabilis, qui non repugnat
naturae. Motus naturalis communiter loquendo secundum
omnia genera seu omnes categorias habetur, non discer-
nentibus inter motum et mutationem
. In praesentiarum
omnibus aliis motibus et eorum speciebus omissis, de motu
secundum locum naturali considerantes dicimus ipsum esse