La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Rhadamanthus - antroponimo » Mediterraneum, Mare - toponimo terrestre » De magia [TV] p. 419



nulla est controversia secundum sensum, ut eorum consi-
deratio et enumeratio est vulgata; penitius vero conside-
ranti tertius non modo verus atque conveniens, sed etiam
necessarius invenietur. Ille sensibilis est maxime in illis,
quae maxime sensibiles habent qualitates, ut in igne,
qui non ad unum latus seu unam partem calefacit, sed
circum undique, ubi repente exuscitatur, circum undique
inflammat, illuminat; ita et vox, sonus, medio circum undi-
que aequaliter disposito, circum undique aequaliter pene-
trat. Item secundum sensum olfactus est manifestum a
rebus odoriferis continuo partes aliquas effluere; neque
enim accidens illud sine certis partibus vel certa substan-
tia diffluente compositum circumprogreditur
. Similiter cum
specie, simulacro et huiusmodi sensibilibus accidentibus
innumerabilia alia accidentia cum certis quibusdam parti-
bus effunduntur, quae sane partes mirum in modum remo-
tae a minimis illis sensibilibus, ut est manifestum etiam in
quibusdam quae per multos annos redolent, quantumlibet
modicae quantitatis. Ultra huiuscemodi sensibiles quali-
tates seu virtutes, quae circum sphaeraliter a corporibus
transmittuntur, sunt et aliae, spiritaliores et hebetiores,
quae agunt non solum in corpus et in sensum, sed etiam
in penitiorem spiritum, et profundiores animae facultates
attingunt incutiendo certos affectus et passiones, ut vulga-
tum est de virtute multorum lapidum, radicum, minera-
lium. Patet item in fascinationibus et in his, quae per
oculi iactus perficiuntur active atque passive, ut regulus
vel a longinquo homine prospecto visus acie perimit
.