La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 84



<I.> Angulum rectum constituo. Sit ergo linea recta AB,
in cuius puncto A angulus mihi rectus est constituendus: pono
igitur alterum circini pedem in A, alterum vero ubi libet,
verbi gratia in C; secundo, punctus A fluat circa punctum C,
id est circinet quantumlibet; tertio, considerato quod circuli
semidiameter est AC, haec mensura,
nempe radii, duplicatur in circumferen-
tia, nempe semel in D et semel in E,
deinde ducatur AE recta si lubeat; quar-
to, super recta AE radio ducatur circu-
lus AF in cuius circuli circumferentia
capiatur arcus aequalis ipsi AE, qui est;
tunc ab ipso puncto F in punctum A
cadat recta.