La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » Elenco delle immagini » p. 83




<PROOEMIUM>


Pictor vel quicunque figurator primo sibi lineam rectam
sternit atque circulum supponit, ut duo sunt instrumenta men-
surae omnis et figurae tum concipiendae tum peragendae;
unde duo sibi adaptat instrumenta, regulam scilicet atque
circinum, quae duabus lineae speciebus primordialibus respon-
dent. Omnes enim lineae atque tractus, qui deinceps sunt
aliuscuiuscunque generis atque speciei, ex recta componuntur
atque circulari. Haec igitur omnium imaginum, figurarum
atque characterum probatissima certissimaque sunt elementa.
Secundum quod pictori seu figuratori cuicunque statuendum
occurrit est super recta angulus rectus ad campum seu spacium
sibi definiendum quadratum vel oblongum; ubi primum sim-
plici rectae altera recta accedat oportet, quam spacii campique
figura substernatur. Recta autem rectae incidens seu accedens
ad rectum angulum pro huius operis fine concurrat oportet:
hunc ergo primum in praxim reducere est operae pretium.