|
|
 |
 |
 |
 |
Auctoritates Aristotelis » Lampas statuarum [TV] p. 37
sua forma radicali et fundamentali, quae eas consequitur,
abiiciuntur. Itaque significatur principium corruptionis
omnis esse accidentia et qualitates, et mediantibus istis,
tanquam portis ortus atque mortis, lucis ingressum et
regressum in et ab consequi iudicamus; di- vortio enim substantiae lucis a substantia tenebrarum
perpetuo fieri mediantibus accidentibus convincitur.
XXIX. Pingitur innumerabilia ex sinu promere, quae
eadem ore conterat et consumat , quia eadem matris puta
parentis rationem obtinet et destruentis.
XXX. Cum luce disceptare producitur de primatu et
principatu, quorum tandem ea ratione componitur,
quod ea prima est omnium et maxima, et universum in
potentia, veluti mater atque matrix, Lux autem veluti pa- ter atque sator; quos ambos nomine atque ,
atque , inscripsit antiquitas, unde inquit: 'vos, o clarissima mundi Lumina, laben- tem coelo quae ducitis' etc.
DE OPPOSITA SUPERNA TRIADE,
PUTA PLENITUDINIS SEU MENTIS INNOMINABILIS
ET INCIRCUMSCRIPTIBILIS, UNIVERSALIS ET SPIRITUS
SEU LUCIS EFFUSAE.
Quemadmodum ab infernis est Chaos, et Nox,
ita a supernis est plenitudo, idearum fons et lux; quae
|
 |
|
 |