|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 9
lum tenebrae atque lux, sed et varia philosophandi genera.
Neque enim novum est quod dicit in lib. de
Coelo, necesse esse sensus easdemque opiniones certis sta- tisque saeculis redire. Iam ergo, quasi per umbram atque
titulum, per haec intentio, utilitas, modus et ratio proce- dendi explicata sit. Quod superest, ad ea, quae ad substan- tiam rei pertinent, accedamus.
DE TRIBUS INFORMIBUS,
ET INFIGURABILIBUS.
Antequam ad ideales et formatas statuas progredia- mur, ad complementum considerabilium subiectorum prius
de tribus infigurabilibus mentio fiat. Ipsa sunt Chaos,
et Nox, e quibus Chaos significat vacuum,
passivam et receptivam potentiam, Nox materiam.
DE PRIMO INFIGURABILI CHAOS.
Habet ergo Chaos non statuam, non figuram, non
imaginationem seu imaginabilitatem, sed rationem utpote
ratiocinabilitatem non sine veritate. Ipsius triginta sunt
articuli:
Primus quod index illius est corporum in eodem suc- cessio loco; aëris enim pars aëris parti succedit, similiter
aquae pars aquae parti, unde neque aër neque aqua intel- ligitur esse spatium, sed in spatio, quod sane aliud esse
oportet ab utroque .
|
 |
|
 |