La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 38



tria, etiam absolute considerata, formae potius quam for-
mabilia sunt; et ideo ea ratione neque ipsorum intentione
prima statuae sunt, praesertim vero plenitudinis seu men-
tis nulla est figura, sicut neque ullus est terminus.


DE PATRE SEU MENTE
SEU PLENITUDINE.


Statua quidem patris nulla est, typus tamen ipsius
est lux infinita, in qua tria concurrunt, ut undique sit et
ubique , radius et fulgor, ut in eo nulla distinctio sit,
sed omnis horum trium unitas et identitas, ut si detur
fons, fluvius et mare in eodem subiecto, eadem quantitate
et eadem forma, quia est fons in quem fluvius influit, est
fluvius qui idem est fons, est fluvius et fons qui idem est
mare seu lacus; itaque undique quod vides et quicquid
vides in eo ita apparet et est fluvius, ut idem sit fons et
mare, quod apparet mare idem est fluvius et fons, quod
apparet fons idem est mare et fluvius. Hunc typum tri-
ginta conditionibus explicamus seu descriptionibus.
I. Est sphaera infinita undique aequalis, ubi non
ideo dicitur sphaera quia habeat extrema a medio aequi-
distantia, unde sequeretur esse finitam, ut docuit
, sed intelligitur secundum similitudinem; ex omni
termino enim aequaliter distat, quia infinite distat. Et
propterea dicitur sphaera propter aequidistantiam a me-
dio; dicitur infinita sphaera, quia eius non est unum me-