|
|
 |
 |
 |
 |
Ficinus » Lampas statuarum [TV] p. 90
DE STATUA
SEU DE SUBIECTO.
nobis caussam materialem designat:
Primum quidem ex hoc quod coeli et filia dici- tur , notatur caussam materialem non esse materiam nudam
seu umbram nudam, sed compositum ex materia et luce;
materia enim per se caussae rationem non habet, sed
principii .
II. Dicitur multarum Dearum mater , quia a caussa
materiali multae species rerum emanant.
III. Dicitur pulcerrima omnium Dearum , quia omni
pulcritudine perficitur, ubi subiectum universale omnibus
formis informatur.
IV. Dea maris dicitur, quia omnis subiectio et forma- tio est ab aqua et per aquam ; unde aquam principium et
omnium elementum appellavit , et Chaldaei princi- pium activum tribuentes igni seu stellis seu etiam , passi- vum et formabile tribuebant aquae ; unde et nostri [habent]
spiritum et ignem consumentem veluti fovendo aquas res
generare et producere dicunt .
V. Dicitur in eius facultate esse, ut generet filium pa- rente meliorem, ut Diis significasse aiunt ; quia
multoties ab efficiente deteriore in subiecto forma prae- stantior exsuscitatur.
VI. Concertantibus de eius connubio ,
|
 |
|
 |