|
|
 |
 |
 |
 |
Albertus Magnus » Lampas statuarum [TV] p. 102
XXV. Finem aiunt, quod est optabile vel optimum
sive in genere sive simpliciter.
XXVI. Finem definiunt, pro quo aliquis non perpe- ram vel temere rogatur et rogantem exaudit.
XXVII. Quem libenter inquirimus.
XXVIII. Quem gaudentes invenimus.
XXIX. In quo pacifice conquiescimus.
XXX. In quo desinit omnis intentio et operator.
Qui omnes modi possunt ad diversas actiones, pas- siones et circumstantias in, circa confingendas
referri, prout cuique melius atque commodius pro suo in- genio videbitur.
DE MONTE
AD DESCRIBENDAS UNIVERSAS FINIS SIGNIFICATIONES.
Sicut diversis modis quibus finis intentionis, a quo
est denominatio caussae finalis, ita et finis secundum uni- versalem significationem in sua significata distinctus sup- peditat copiam iudicii ad distinguendum et inventionis ad
multiplicandum conceptiones. Liceat ergo cuique notare
ad praedictorum exempla vulgatas montis cir- cumstantias et proprietates, tum ratione qua mons est,
tum ratione qua huiusmodi et hic mons est. Notentur con- ditiones aptae ad repraesentandum, et aliae necessariae
fingantur.
I. Igitur in monte consideramus marginem, extremi- tatem, principium et finem, ad memoriter retinendum si-
|
 |
|
 |