|
|
 |
 |
 |
 |
Albertus Magnus » Lampas statuarum [TV] p. 106
enim in proposito finis secundum omnes significationes
dicitur de omnibus rebus, seu de omni dicibili et consi- derabili, aut active aut passive, aut in recto aut in obli- quo, aut antecedenter aut consequenter, aut tandem affir- mative aut negative; ita et reliqua omnia de omnibus,
reliquae inquam omnes statuae et omnia statuarum mem- bra, ita ut quodcunque sit illud de quo futura est consi- deratio vel sermo, cuiuscunque ex istis (tum secundum
totum, tum secundum partes) applicationem subterfugere
nequeat, citra perturbationem ordinis, confusionem, diffi- cultatem et vaniloquii speciem.
ORDO TERTIUS.
Consequens est modo de consequentibus principiis
sternere disciplinam, quae nimirum primo quidem tria
sunt, utpote bonitas, magnitudo et virtus. Primum au- tem a bonitatis consideratione exordientes proponimus, pro
duplicis significatione bonitatis praesentanda, duorum nu- minum campos.
DE CAMPO COELII ET .
Sicut duplex est bonitas, naturalis videlicet et mora- lis, ita duplicem bonitatis imaginem distincte sumere opor-
|
 |
|
 |