|
|
 |
 |
 |
 |
Avicenna » Lampas statuarum [TV] p. 111
cut et bonum secundum artem est quicquid naturam imi- tatur.
XXIX. Sicut triplex est Coelum (intentionale, abs- tractum a rebus, simulacrum in mente nostra, immo ipsa
specierum intelligibilium collectio; 2.o physicum seu natu- rale, quod est sensibus externis obiectum; 3.o metaphysi- cum, archetypum et divinum, in quod rapiuntur divini
homines), ita triplex bonum, ita in triplicis boni conside- rationem rapimur: intentionalis, realis et metaphysici; opi- nabilis, veri et absoluti.
XXX. Ex fine bonitatis ex scopo motus, ordinis, pul- critudinis devenimus in considerationem boni, quod idem
est quod finis, cuius superius membra in propria statua
explicavimus.
DE CAMPO
UTPOTE DE BONO FORMALI.
Ex Coelio et nata est , quam iustitiae
Deam appellant. Haec nobis fingatur legis moralis tabulas
inscriptas habens, in quibus accidentia et rationes moraliter
degentis legere liceat. Ipsarum ordo ita digeritur, ut
Primo aliquid bonum iudicetur ex indole, natura, ge- nere; vulgatum enim est simile sibi generare simile, unde
nobilitas ex sanguine censetur; multum enim facit inter
quos a pueritia quispiam fuerit enutritus, quia quem nova
testa capit, diu servabit odorem, et inclinationem virgae
sequitur arboris inclinatio crescentis.
|
 |
|
 |