|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 115
tur ad praevaricandum et non praevaricandum; unde casti- tas et abstinentia frigido et decrepito, febricitanti et nau- seam patienti non tribuitur.
XXX. Rationem inter alas intelligentiae et superioris
meliorisque naturae, et inter lapidem pondusque sensitivi
appetitus haesitantem, fluctuantem et distractam vi intel- lectualis voluntatis frenare a praecipitio inferno et ad
supernum appulsum pro virili attollere; si tamen aliqua
regula est atque ratio, qua actibus naturalibus ratiocinium
et positio legem indicere et vim inferre valeat renitenti.
Sicut autem quidam actus pure sunt naturales, quidam
pure voluntarii, quidam vero mixti; ita [in quibusdam est
bonitas,] in quibusdam non est bonitas nisi naturalis, in
aliis est absolute virtus et vitium, in quibusdam vero utrum- que confunditur. His adde rationem bonitatis, quae est se- cundum statuam virtutum et vitiorum.
DE CAMPO .
Attributa magnitudinis per campum depingi- mus. Consideramus igitur primo in distinctionem,
quam distinctio modorum magnitudinis consequatur. Habet
ergo 1. vastitatem, 2. efficaciam et virtutem, 3. ex- cellentiam, 4. locationem seu continentiam; quibus
significat diversos magnitudinis modos: 1. molis, 2. virtu- tis, 3. dignitatis, 4. continentiae seu capacitatis, qui- bus quintum adiicere possis, utpote numeri seu multi- tudinis.
|
 |
|
 |