La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » Lampas statuarum [TV] p. 122



XXIX. Irrefragabile, inexpugnabile.
XXX. Quod divinam habet vim vel divinae virtutis
similitudinem, utpote vel infinitam vel maximam in ge-
nere vel magnam.
Quae quidem omnia eo quo lustrata sunt ordine ut
passive ita et active sumi possunt, utpote quemadmodum
considerasti virtutem ex parte aptitudinis, consuetudinis,
studii, adeptionis, auxilii et caeterorum, quibus vel natura
vel arte vel aliquo Deorum dono est virtute praeditum et
efficacia quippiam in se ipso; ita subinde consideres virtu-
tem ex parte qua active alia facit apta, assueta, studiosa,
perfecta, auxiliata, seu in quibus exsuscitat aptitudinem,
consuetudinem, vel ex studio et actione ad vim promovet,
vel in vi conservat; quia consumatio perfectae qualitatis
et naturae, postquam est verificata in subiecto, si eminen-
ter in eo comperitur, invenietur etiam communicative et
diffusive.


DE CAMPO
SEU DE POTENTIA.


Potentiam seu possibilitatem per coelo expo-
sitam significare volumus; sicut enim virtus activaque
potentia ad superiora, ita possibilitas seu potentia passiva,
receptiva et secundaria activa convenit inferioribus.
Porro potentia alia est ad agendum, alia ad patien-
dum
, alia ad imprimendum, influendum, communicandum,