|
|
 |
 |
 |
 |
Cicero » Lampas statuarum [TV] p. 126
CAMPUS .
typus est medii; sicut enim aër seu aetherea regio
mediat inter patrem et matrem, ita inter
agentem et actionis subiectum, inter potentiam activam
et potentiam passivam est medium quoddam necessarium,
disiunctivum, distinctivum, copulativum, advectivum etc.
Omnis autem potentia ad actum non sine aliquo medio re- ducitur; iccirco et medium inter generalissima principia
inventionis iudiciique connumeratur, quod per
quilibet figurare sibi potest iuxta similitudinem aëreae re- gionis , pro qua capitur et cui dicitur imperare. Sta- tua constitutionis facillimae est magis quam necessarium,
quia ex ipso rei ordine et progressus res dignius et non mi- nus commode inspicitur. De medii igitur significationibus
Prima est pro eo quod est via, trames et linea inter
extrema mutationis.
II. Pro eo quod in medio cursus occurrit agenti, pro- gredienti, promoventi vel promoto.
III. Pro eo quod concurrit; de efficientibus enim om- nia praeter principale medii rationem obtinent, primus au- tem et praecipuus minime.
IV. Pro modo agendi et operandi; modus enim agendi
est mediante quo res perficitur et perficit agens. Diversitas
enim rerum agendarum a modo agendi non solum a prin-
|
 |
|
 |