La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Aristoteles » Aristoteles » Lampas statuarum [TV] p. 16


in eodem vicissitudinalem translationem, dicitur recepta-
culum propter adaequationem dimensionum eiusque quae
capiunt cum dimensionibus eorum quae capiuntur.


DE SECUNDO INFORMI
SIVE ABYSSO.


Sequitur, tanquam filius patrem, Chaos Abyssus ipsa
seu ; ex eo enim quod est vacuum et infinitum, se-
quitur aptitudo quaedam seu carentia seu desideratio in-
finita, ut est et proverbium quod 'privatio parit appe-
tentiam.'

Nomine igitur intelligimus veluti vastam et in-
finitam voraginem
, quae hoc addit inani, quod quodam-
modo omnia concipere et desiderare et attrahere queat.
Ipsum triginta conditionibus indicabimus seu indicatum
declarabimus; eius enim ullam afferre ideam vel formam
non possumus.
I. Ergo appellatur seu Abyssus propter ampli-
tudinem ipsius
, quae concurrit cum amplitudine parentis
Chaos; infinita enim appetentia infinitam sequitur vacui-
tatem et inanitatem.
II. Nominatur seu illaetabile, per similitudi-
nem eorum quae propter egestatem minus contenta sunt;
ipse omnium illaetabilissimum, quia omnem significat pri-
vationem et entitatis contradictoriam oppositionem.
III. Omne quod ipsum non explet abiicere intelligi-
tur, quia finitum appositum ad infinitum seu cum infinito
desiderio nullam admittit proportionem neque cohaerentiam.