|
|
 |
 |
 |
 |
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 146
ornate proferendi et enunciandi ea quae sunt in intentione,
et generaliter omnium intellectivarum et cognitivarum fa- cultatum est index.
DE SCALA .
Quoniam potentiam sive facultatem sequitur habitus
vel dispositio, ideo consequenter de habitibus cognitionis
determinemus, postquam de cognitivis potentiis est defini- tum. Scalam appellamus, quia a primo ad ulti- mum quasi per quosdam gradus ascendimus; habitum
enim habitus, et dispositio dispositionem ordine quodam
consequuntur.
I. Ergo habitus est primorum principiorum seu com- munium notionum cum naturali ratiocinandi potentia nobis
inditus, et appellantur inde propositiones creditae et per
se notae.
II. Est habitus seu collectio specierum sensibilium,
quae a sensibus externis ingestae sunt in horreum sensus
interioris; unde absentium sensibilium praesentes habemus
species et simulacra.
III. Est praecognitionum ratio, utpote habitus conse- quens proxime dictum, sicut cogitatio consequitur phanta- siam, et apprehensio inimicitiae, periculi, damni et mortis
apprehensionem lupi, leonis, serpentis; et dicitur habitus
cogitationum iste.
IV. Est praesuppositionum, utpote eorum quae licet
sensibus non sint oblata neque internis oculis obiecta, cre-
|
 |
|
 |