|
|
 |
 |
 |
 |
Cicero » Lampas statuarum [TV] p. 154
DE STATUA.
Consequenter post considerationem modorum conve- nientiae secundum rem sequitur modus convenientiae se- cundum voluntatem; sicut autem convenientia secundum
rem est generalis in omnibus considerationis coniectabilis,
ita et concordantia secundum voluntatem. In omnibus
enim, quaecunque et qualiacunque sint, voluntas est. Quid
enim minus esse potest, quam quale fingitur esse materia,
quam prope nihil appellant? In ipsa tamen est voluntas,
quin immo insatiabilis et inexplebilis voluntas. Subinde
omnia quae sequuntur, ut habent formam, ita et volun- tatem, qua universa modo suo cupiunt esse et conservari;
ut et in minimis terrae et aquae est coniicere, quae con- traria fugiunt, in se ipsa uniuntur, contrahuntur, ut et
paleae, festucae et membranae a praesentia ignis refugiunt,
contrahuntur, resiliunt. Est ergo multiplex voluntas : na- turalis, qualis est in materia et in imperfecte mixtis; spi- ritualis, utpote ex occulta forma, qualis est in magnete
trahente ferrum , in onyce concitante phantasmata ; sensi- tiva, qualis est in sensu praeditis et in homine secundum
concupiscibilem et irascibilem; rationalis, qualis est in
homine secundum quod homo; intellectualis, qualis in in- telligentiis seu Diis ; mentalis, qualis est in Deo, quae
idem est quod substantia.
Itaque rationes concordiae seu convenientiae et vo- luntatis, quae sunt iuxta hoc genus, talibus differentiis
concipiantur et ad singula accommodentur genera.
|
 |
|
 |