La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 158



XXVIII. Est patrocinium et clientela, utpote relatio
protectoris ad protectum, et protecti ad protectorem.
XXIX. Est hospitalitas et xenium, utpote communis -
et ad extraneos redundans concordia et amor.
XXX. Est caritas, utpote perfectissima et consumata
concordia, qua tam quisque animam in se concordem habet,
ut et ad Deum et ad omnes homines aeque referatur non so-
lum amicos, sed et inimicos; ad quam perfectionem trahi-
mur, impellimur et invitamur a filio omnipotentis Dei, ut
nos evehat in similitudinem patris, 'qui solem suum oriri
facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos'
,
eximens nos a barbara et cum bestiis et inhumanis <com-
muni vitae> conditione, qui amant amicos et proximos, et
odio habent exteros et inimicos.


TELA .


Consequenter post concordiam seu concordantiam in
re et voluntate seu consensu respiciendum est ad terminos
concordiae in actione veluti extrinseca et transeunte. Sunt
igitur:
Primo accersio seu missio seu legatio.
II. Vocatio, appellatio, invitatio.
III. Rogatio, oratio, imploratio.
IV. Persecutio, insectatio.
V. [Est] Exauditio.
VI. Conversio.