|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 165
DE PELLE CAPRAE.
<aegis>, ex pelle caprae confecta, in- scripta continet universa , et in ea perlegere licet omnia,
et ideo nobis accommodata est ad significandum diversita- tis et multiplicitatis rerum rationes; ut quemadmodum ex
concordia et amore ad unitatem et universalitatem et ge- neralitatis conceptum et notionem tendimus, ita per haec
ad conceptum eius definitionis partis, quae limitat, distin- guit et vere terminat definibile. Differentia sicut et con- cordantia ceteraque universalissima superius significata
omnia lustrant, per omnia discurrunt, quemadmodum in
Arte Lullii etiam est insinuatum.
Iam hic tantummodo triginta diversitatis differentiae
et significationes ordine enumerentur.
Est ergo primo differentiae nomen pro omni ratione,
qua differunt a se vel ab aliis singula.
II. Est alietas, qua aliquis ab aliquo vel a se ipso ac- cidentali differentia differt; unde illud 'hospes, namque
alius mihi nunc atque ante videris'.
III. Est aliud, qua unum ab alio essentiali differentia
seiungitur; unde dicitur 'aliud est homo, aliud brutum'.
IV. Est alterum, et grammaticaliter differentiam inter
duos vel ambos insinuat.
V. Est alteratum, nempe dispositione vel habitu va- riatum aliquid, idem manens secundum substantiam.
|
 |
|
 |