|
|
 |
 |
 |
 |
Cicero » Lampas statuarum [TV] p. 171
actus enim contrarietatis sine concursu nullus est; quae
etenim nusquam concurrunt vel conveniunt, nusquam ista
adversantur ratione.
XXIX. Quae mutuo dissolvunt, disgregant; quod enim
dissolvendi vim non habet, neque vincendi neque contra- riandi, et quod nulla ratione est dissolubile vel divisibile,
non est passibile, et consequenter a contrario non formi- dat, et tandem illi nihil est contrarium. Ut ergo contraria
nata sunt se mutuo transmutare, ita et nata sunt mutuo
penetrare, dividere.
XXX. Quae mutuo se extinguunt atque tollunt; post
dissolutionem enim sequitur extinctio, ablatio, amissio for- mae etc.
DE AEONE
SEU DE AETERNITATE.
Ultra ea quae in concordia et compositione consistunt,
et ea quae in contrarietate militant, superest et superstat
invariabile et immutabile, utpote aeternitas vel aeternum,
cuius triginta rationes in totidem typis referri possunt.
I. Aeternitatis ergo ratio est, quod vel sit conservante
non egens, vel perpetuo conservantem habens.
II. Quia est immutabile.
III. Quia non habet in quod transeat; omne enim
quod desinit, in aliquid desinit vel ex aliquo desinit.
IV. Quod alimento non eget, utpote cum nil sui de- perdat, non exigit alienum quo reficiatur, utpote a quo
effluit et in quod nihil influit.
|
 |
|
 |