|
|
 |
 |
 |
 |
Erasmus » Lampas statuarum [TV] p. 174
XXIII. In cuius compositione nulla potest esse disso- nantia.
XXIV. Quod cum habeat materiam, ea [est] non est
communis cum materia generabilium vel corruptibilium.
XXV. Cuius proprietas semper in eadem natura per- severat; proprietas enim invariabilis invariabilem prote- statur essentiam.
XXVI. Quod est indivisibile vel impartibile, vel quod
non habet partes.
XXVII. Quod non habet materiam omnino.
XXVIII. Quod est ipsa materia, vel quod est ipsa
forma; haec enim quamvis corruptibilium partes sint, in- corruptibilia tamen sunt.
XXIX. Quod est actus existens, hoc est forma separata
vel actus purus.
XXX. Quod est ipsum ens; ens enim est quod est.
Variabile enim et corruptibile est quodammodo non ens,
utpote non entis particeps, quia ubi est corruptibilitas, ibi
est possibilitas seu potentia, ubi potentia (passiva), ibi
quodammodo materia, ibidem quodammodo non ens; quod
est ergo vere, aeternum est.
Ex superioribus conditionibus sumere licet tum ratio- nes aeternitatis, tum corruptibilitatis, tum mutabilitatis,
tum immutabilitatis et veritatis et per se entis. Et omnes
rationes sunt pro singulis, et singulae pro omnibus.
|
 |
|
 |