|
|
 |
 |
 |
 |
Cicchus Esculanus » Livius » Lucretius » Schenckelius » Lampas statuarum [TV] p. 175
DE APPLICATIONE
TRIGINTA STATUARUM.
ET PRIMO DE APPLICATIONE SEX INFIGURABILIUM.
Reliquum est, postquam veluti telam orditi sumus,
nunc super intexere, applicare, et opus definiendi, iudi- candi et inveniendi describere et definire. Cum igitur omnia
in scala naturae consistant, et haec aut pertinent ad primam
triadem, utpote sunt in infimo naturae gradu, aut perti- nent ad supremam seu secundam triadem, utpote in secundo
naturae gradu, aut sunt in medio, utpote uno vel alteri
extremorum affiniora vel ab utrisque aequidistantia; cer- tum est quod si attente consideraverimus rationes extremo- rum, facile poterimus mediorum rationes deducere. Respi- ciendum ergo est ad propria supremi et propria infimi, na- turam illius et istius et ordinem, participationes ex illa vel
ex illa parte. Et tunc, quemadmodum ex albo et nigro
omnes medii colores componuntur, ita ex ratione supremi,
utpote lucis, et infimi, utpote tenebrarum, sequitur ratio
omnium colorum et omnium visibilium, utpote participium
lucis et tenebrarum, materiae et formae, actus et potentiae,
secundum quod huiusmodi.
In suprema igitur regione seu gradu est plenitudo,
foecunditas, patratio; in infima regione seu gradu est ca- pacitas, carentia, aviditas. Primo in gradu seu supremo
est possessio summa, divitiae, dignitas et potentia triplex
(activa, communicativa, formativa); in infimo gradu est
|
 |
|
 |