La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » Lampas statuarum [TV] p. 177



riorum, quatenus sunt infra supremum et versus infimum
tendere videntur; inferiora vero suscipiunt rationem supe-
riorum, quatenus elongantur ab infimo atque recedunt et
accedunt versus supremum; et quanto magis terminis ap-
propinquant vel a terminis elongantur, eo intensius vel re-
missius eorundem recipiunt rationem. Illud vero quod in
horizonte consistit seu in medio gradu ut dividuum quod-
dam est in geminam naturam, secundum harum alteram
continuatur infimo superiorum, secundum alteram vero su-
premo inferiorum.


DE RATIONE PRAEDICATORUM
COMMUNICABILIUM IN DIVERSIS SCALAE GRADIBUS.


Sunt quaedam praedicata communia infimo et supremo
gradui, ut esse simplex, incompositum, immixtum, infigu-
ratum, impassibile. Ista quidem de inani, materia et umbra
dicuntur [quidem], sed privative, quia ita sunt simplicia et
immixta, ut vel in compositionem veniant vel circa com-
positionem consistant et compositis sint aliqua ratione
affinia; de mente autem <et> intellectu dicuntur vere et ne-
gative. In istis inquam illud 'in' significat negationem, in
illis autem privationem; habent enim quandam aptitudinem
vel congruentiam ad compositionem vel cum compositione.
Unde quod est circa primum gradum ita est incorruptibile,
impassibile, ut neque per se neque per accidens, neque rea-
liter neque circumstantialiter tales suscipiat rationes; quod
vero est in infimo gradu, per accidens et circumstantialiter.