La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicchus Esculanus » Livius » Lucretius » Schenckelius » Lampas statuarum [TV] p. 179



DE QUATUOR PROPE SIMPLICIBUS.


Quatuor prope simplicia sunt: arida, hoc est prima,
in quae concursus atomorum conflanda actuatur; aqua,
elementum videlicet quod atomos simul constare facit; va-
por, utpote substantia in quam aqua primo attenuatur;
exhalatio, hoc est substantia sicca quae ex arida exsurgit.


DE TRIBUS GENERIBUS
IMPERFECTE COMPOSITORUM.


Imperfecte composita ex his sunt: fons, fluvius,
mare, quae primo ex aqua; II. glacies, nix, pruina,
quae primo ex vapore, in quibus est modicum exhalatio-
nis; III. ventus, procella, tempestas, quae primo ex
exhalatione.


DE TRIBUS PERFECTE COMPOSITIS.


Perfecte ex his proxime composita sunt: lapis et
gemma mixta, in quibus arida abundat, ex quatuor fa-
mosis elementis; II. metalla in genere, in quibus aqua
abundat; III. plantae, arbores et herbae, in quibus
anima secundum rationem primo fide elucescit.