La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero-ps. » Lampas statuarum [TV] p. 182



DE PERFECTE COMPOSITIS PROPE LUCEM.


Perfecte vero composita, utpote substantiae intellecti-
vae et divinae constantiore corpore constitutae, in quibus
concurrit quatruplex elementum, sunt astra in genere,
quorum in aliis praedominatur aqua, utpote quae aliena
luce lucent, et ista sunt tellures, cuiusmodi sunt quos vulgo
Planetas appellant, quorum lux non scintillat, et e quibus
visibilia sunt duntaxat ea quae prope nos, remotiora vero
propter corporis minoritatem et lucis tenuitatem minus
videntur, et ideo perpauca ex ipsis sunt sensibilia; alia
sunt in quibus praedominatur ignis, suntque maiora cor-
pora et per se ipsa lucent, et haec omnia scintillant. Et
haec corpora Deorum nomine appellantur, et sunt praeci-
pua mundi membra, quorum ignea Deorum nomine intitu-
lantur, aquea vero Dearum. Itaque ut duplex est eorum
genus, ita duplex est eorum generale nomen; enim
appellant seu , seu seu
appellant . Unde Pythagoricus ' <et>
alma '
, sub nomine intelligit omnes Deos, sub
omnes Deas.


DE HIS QUAE SUNT PROPE SIMPLICIA.


Prope vero simplicia sunt in duplici genere. Est enim
prope simplex spiritus universalis, qui est aër universum
vacuum replens, et quod existimant omnium