|
|
 |
 |
 |
 |
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 189
DE PRAEDICATIS
PARTIM ABSOLUTIS PARTIM RESPECTIVIS
SEU MEDIIS INTER UTRAQUE.
Praedicata media sunt quae sequuntur, quorum pri- mum est secundum quod seu quatenus, et est quod
mediat inter naturam et essentiam etc., et ea quae super- veniunt et succedunt, ut ratio illorum ex istis et propter
haec; unde divinitas secundum quod divinitas recipit certas
rationes, unitas et bonitas secundum quod unitas et bo- nitas, et unumquodque secundum quod huiusmodi.
II. Est necessitas, cui opponitur contingentia,
quae duo simpliciter sumuntur: absolute videlicet, ut sunt
formae rei secundum quod ipsa; alio pacto, ut respiciunt
effectus vel subiecta, utpote quibus sunt necessaria, sicut
divinitas est necessitas absoluta in se et respective ad alia.
Necessitas enim secundum rationem absolutam est ipsa in- fallibilis et immutabilis veritas et existentia et unitas etc.
Similiter de contingentia circa ea, de quibus dicitur, est
iudicium.
III. Est perfectio, et imperfectio opponitur. Ipsa
est absolutum quid, ut unitatem et totalitatem rei signifi- cat; est respectivum, quatenus dicitur et refertur ad per- fectibile. Similiter imperfectio vel ut refertur ad id de quo
dicitur, vel secundum se, licet ratio absoluta non sit, ita
|
 |
|
 |