La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Lucanus » Lampas statuarum [TV] p. 190



expressa in hac sicut in illa. Huc spectat integritas et de-
fectio.
IV. Est habere, cui opponitur carere. Ipsum est
absolutum; habens enim aliquid dicitur omne secundum
rationem qua est, potest; est respectivum, quatenus ad id
quod habetur refertur habentis ratio. Similiter et carentis.
V. Est ordo, situs seu ubitas; omne enim quod est
etiam secundum rationem absolutam aliquem ordinem tenet
in scala naturae; habet deinde rationem respectivam, qua-
tenus ad superiora vel inferiora vel utraque.
VI. Est identitas, cui opponitur diversitas. Illa
consideratur absolute, ut vera sunt et entia; omne enim
est, sicut sibi eadem, in se eadem vel in se diversa; re-
spective, quatenus aliis eadem, ab aliis diversa, vel iden-
titate eadem, diversitate diversa.


DE PRAEDICATIS
RESPECTIVIS AEQUALITER.


Praedicatorum vero respectivorum alia sunt termini
coaequales, alia vero non. Primi generis sunt:
Primo potentia, quae refertur aequaliter ad possi-
bile; tanta enim est illa, quantum illud est.
II. Actus, qui refertur ad id cuius est actus, et tan-
tus est iste informativus et perfectivus, quantum illud in-
formabile <et> perfectibile. Actus autem hic non potest abso-
lute significari, sicut neque potentia; alia enim significatio