|
|
 |
 |
 |
 |
Avicenna » Lampas statuarum [TV] p. 201
APPLICATIO
NUMERORUM PRAEDICTORUM.
Sic igitur primo iuxta dextrum et sinistrum statuae
per singula membra per ordinem collocentur dictae distinc- tiones, quarum quidem illae, quae sunt a capite usque
ad humeros inclusive, utrisque terminis sumtis abstractive
seu adverbialiter formari possunt, omnes aliae distinctiones
vel secundum ambas differentias, hoc est lucis et tenebra- rum, vel secundum alteram tantum. Si vero alter termi- norum sumatur nominaliter, alter vero adverbialiter, tunc
singula deducuntur per omnia, verbi gratia absolutum vel
respective vel comparative, absolutum contracte, absolutum
perfecte, absolutum immobiliter, et ita deinceps. Similiter
immobile absolute, primarie, per se, per accidens etc.; infi- nitum absolute, primarie, per se etc.
Istae sunt bimembres distinctiones, utpote ex terminis
illis geminisque constantes differentiis, quae medium non
admittunt, ultra et extra quas impossibile vel difficillimum
est alias invenire, et in quibus sita est omnis distinctionis
bimembris vis, quae ad realia distinguenda conducit. Haec
igitur statua cum medium non habeat, habet tamen quod
utrumque negat, ut inter absolute et respective est quod
neutro modo, quod distinctionis membrum reperiri potest
in quibusdam citra rationem essendi, ut quod est neque
|
 |
|
 |