La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Apollonius Rhodius » Lampas statuarum [TV] p. 217



UTILITAS
HUIUS LAMPADIS AD ALIAS.


Perficit haec Lampas Lampadem logicorum: I. quia
formae illius suppeditat materiam, et intentionibus gene-
ris, proprii, definitionis et accidentis subservit, [subiecta]
ostendendo per ordinem in scala subiectorum naturae se-
riem, et consequenter generum, differentiarum et forma-
bilium definitionum, procedendo a radice ad stipites, a
stipitibus ad ramos, usque ad ultimos terminos, puta fruc-
tus. Proinde proprietates et reliquae circumstantiae, tum
realium tum omnis generis entium, facillime hinc definiun-
tur, quando subiecta <discurrere> continget per membra
hypostaseon illarum, hoc est personarum , ad
singulas de triginta statuis, unde etiam media demonstra-
tiva sumere licet ad quidlibet de singulis subiectis et eo-
rum partibus negative vel affirmative, universaliter vel
particulariter demonstrandum.
II. Perficit Lampadem eadem ratione, quia
definita, formata et distincta dat subiecta et praedicata,
quae illa indefinita dedit. Et ideo ad universa illius inven-
tionis, quam apprime commendamus, est combinandi arti-
ficium. Habetur etiam hic non modo series absolutorum
praedicatorum et respectivorum, verum etiam eorundem