La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 219



tiones adducunt; caeterorum vero sunt rationes. Itaque
in tres classes distribuuntur enumeratae statuae: in eas quae
lustrantur secundum modos, in eas quae lustrantur per
conditiones, et illas quae per rationes. Omnes certe ad
inventionem faciunt, maxime autem et firmiter modales.


DE MODALIBUS.


Modales igitur, ad generalem utpote pertinentes in-
ventionem, sunt:
I. statua seu atrium, hoc est unius.
II. , hoc est principii.
III. , hoc est habitudinis.
IV. Scalae , hoc est habitus.
V. Statuae , hoc est notitiae.
VI. statuae, hoc est agentis.
VII. Officinae , hoc est formae.
VIII. Campi , hoc est magnitudinis.
IX. Explicationis cornu , hoc est ipsius
habere.
X. Statuae , hoc est ipsius voluntatis.
XI. Campi , hoc est medii.
XII. Campi , hoc est concordiae.
XIII. Pellis , hoc est differentiae.
XIV. Montis , hoc est finis.