|
|
 |
 |
 |
 |
Apollonius Rhodius » Lampas statuarum [TV] p. 221
DE PRAXI
INVENTIONIS PER PRAEDICTA.
Ad praxin ergo procedentibus primum inspiciendum
est quid, quod et quale sit propositum subiectum, an vi- delicet sit substantia, an vero substantiae; an videlicet
ens, an entis. Si est substantia, an sit vere et proprie, an
similitudinarie; sunt enim quaedam, utpote in infimo gradu
scalae naturae, quae non sunt certe accidentia, quia rei
existenti in actu non adveniunt, quod est de praecipua
accidentis ratione; dicitur quippe accidens, quasi accedens
et superveniens. Chaos igitur, vacuum, privatio, quae natura
etiam materiae rationem praecedit, tantum abest ut sint
accidentia rerum, ut ipsa sint quibus substantiae accedant,
adiiciantur, adveniant. Etsi autem nihil sit, cum tamen
esse possint omnia, intellectus nulla prorsus ratione sub- terfugere posse videtur inanis, vacui, spatii conceptio- nem, ut patet ex argumentis contra ponentes mundum
corporeum, dimensionatum et finitum. Quamvis igitur
proprie neque accidentium neque substantiarum rationem
suscipiant, si omne quod est et vere est in duo tantum
velimus distinguere membra, certe haec potius ad ordinem
substantiarum referamus oportet, itaque fecimus.
Secundo videndum, si sunt substantiae, in quo ordine
intelligantur, utpote quem gradum scalae obtineant, si
lucem vel tenebras, lucidum vel tenebrosum, et secundum
quam distantiam. Sic etenim primo considerabimus dispo-
|
 |
|
 |