La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 224



IV. Subiecti formas et arma seu circumstantias dis-
currendo per membra.
Consequenter manentibus illis conditionibus intactis,
quae ita subiectum constituunt, perficiunt, ornant et ar-
mant, discurrunt per statuas et membra statuarum, primo
quidem conditionalium, 2. caussalium, 3. modalium. Tan-
dem, sicut deductum est subiectum in sua unitate seu pu-
ritate, ita subiecti essentia deducatur, ratio, partes, prin-
cipia, potentiae, effectus etc., quae circa subiectum et in
subiecto, a subiecto et ad subiectum sunt.


EXPLICATA PRAXIS
AD DEFINIENDUM QUODCUNQUE

CUIUSCUNQUE SIT RATIONIS DEFINIBILIS.


Praepositis ita se se habentibus, nunc deveniendum
est ad ultimum totius apparatus scopum, qui est triplex:
definiendi omnia sub generalibus, proximis tamen ratio-
nibus, verificandi omnia, et demonstrandi omnia iisdem
rationibus.


DE RATIONE DEFINIENDI UNIVERSA.


Vulgatum satis est omnem definitionem ex genere
et differentia constare. Genus autem est triplex: supremum,
medium et proximum. Primum est radix arboris; 2. stipes
arboris vel circa stipitem; 3. quod est proximum speciei
specialissimae seu ultimae.
Sicut ergo multiplex est genus arboris, multiplex
etiam esse stipitis genus oportet. Arbor igitur prima est