La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Cicero » Lampas statuarum [TV] p. 233



9. 'Quid est calamus scriptorius?' 'Est instrumentum
seu organon artificiale ad delineandum seu designandum
ea quae sunt in voce seu dictiones vocales, vel aliquid
aliud huiuscemodi notandum et impingendum.' Quod si
lubet addere materiam, dicas 'ex avis pluma' vel 'ex canna
antiquitus'.


DE RATIONE
VERIFICANDI SEU ENUNCIANDI.


Quod autem spectat ad secundum rationis opus, quod
est compositio seu verificatio, oportebit videre quomodo
praedicata subiectis adnectantur et verae enunciationes
fiant, ad cognoscendum qua ratione quoque <modo> quid-
piam de aliquo dicatur.
Postquam ergo distincte perceperimus et tenebimus
subiecti seu rei, de qua est consideratio, definitionem, fa-
cile erit iudicare quomodo praedicata omnia de illis di-
cantur. Porro qui noverit rationem et conditiones proposito-
rum praedicatorum enumeratorumque, facile inferre poterit
omnium caeterorum, quae imaginari possunt, rationem, quia
praedicata omnia aut sunt haec, aut horum partes et spe-
cies, aut horum modi, aut contraria his, aut similia, aut
proportionalia. Cum ergo super his fuerit exemplificatum et
inductum, de omnibus nos exemplificasse et induxisse pro
suo iudicabimur modo. Ratio igitur istius doctrinae com-
plendae exigit, ut videamus quomodo praedicata, utpote
dictiones triginta statuarum, dicantur de subiectis enume-