|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 237
prorsus et omnino sit res cognoscibilis, an nullatenus, an
quodammodo; et hic quomodo cognoscatur et quomodo
lateat. Subinde iuxta secundam distinctionem, an cognitio
illa sit proprie dicta, vel communiter, vel improprie. Ter- tio, an ex habitu illius cognitionis habeatur scientia non
solum vera sed certa, an vera tantum, an apparens seu
sophistica. Similiter procedendo per ulteriora membra.
Quod vero ad ultimum spectat, facile est
distinguere de his quae dicuntur, quatenus dicuntur, quo- modo dicantur; si videlicet complexe an incomplexe, et si
complexe, an prima vel secunda complexione. Item si sim- pliciter, hoc est secundum unam significationem, duplici- ter secundum duas, multipliciter secundum plures; si uni- versalius, si convertibiliter, si particularius, si aequivoce
vel amphibologice, si univoce, si analogice; praeterea si
convenienter, similitudinarie, proportionaliter; similiter
secundum alias rationes in ultimi articulis no- tatis. Ex quibus omnibus consideratis completa videbitur
ratio, qua de [quo] subiecto quocunque quidlibet vere et
false affirmari negarive possit.
EPILOGUS.
Si ergo praeter notata subiecta non est subiectum,
praeter notata praedicata non est praedicatum, praeter no- tatos modos non est modus (omnia enim aut sunt haec
ipsa, et ita per se sunt declarata; aut sunt contraria ipsis,
|
 |
|
 |