|
|
 |
 |
 |
 |
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 241
pro sui existentia; anima vero per se existit et subsistit, ipsa
etiam est subiectum accidentium et operationum; ergo -.
X. Omne accidens denominat subiectum accidentali- ter, sicut ab albedine dicitur album, a scientia sciens; sed
anima substantialiter denominat subiectum, quod dicitur
animatum; ergo -. Probatur minor, quia remota scientia
et albedine potest manere eadem species et substantia,
sed remota anima non est eadem species neque substantia;
ergo sicut essentialiter constituit, ita essentialiter denomi- natur.
XI. Anima est in ordine et coordinatione scalae sub- stantiarum, quia dicitur esse in confinio substantiae intel- lectualis et physicae seu materialis; ergo non est accidens.
Quae quidem analogia non est secundum dictionem, sed
secundum gradus et situationem in dicta scala, habens
aptitudinem ad superiores et ad inferiores substantias,
nunquam vero collocata est in ordine accidentium; analo- gum enim est quod dicitur secundum prius et posterius
in his quae dicuntur, et habet rationem prioris et poste- rioris in his quae sunt.
A statua iuxta tres primas rationes.
A principio originali. Quia patrem habere dicitur ani- ma Deum, unde vel est ex divina substantia, vel ex pecu- liari quadam, taliter denominari non potest accidens.
2. A semine. Quia anima non est virtus seminis neque
accidens, sed est agens et formatrix in eo et per ipsum.
|
 |
|
 |