La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 244



2. Ex multiplicatione. Anima iuxta diversitatem ma-
teriae omnes species atque diversas effingit; ergo non ac-
cidens est, sed agens substantia, utpote principium esse
omnis specifice atque vitae. Est enim ipsa natura omnium
perfecte compositorum.
3. Omnis forma accidentalis inhaerens et adiacens
subiecto indicat et insinuat subiectum a quo dependet;
anima vero est quae indicatur et insinuatur, et ab qua
omne accidens, potentia et indicium dependet.


Ex .


1. Ex distinctione finis. Anima est finis ad quem or-
dinantur omnes materiae partes; potius enim corpus est
propter animam, quam anima propter corpus.
Ergo minus
peccaremus dicentes corpus esse accidens animae, quam
contra; generaliter enim subiectum respectu accidentis di-
gnius habet esse.
Porro neutrum alterutri accidens intelli-
gatur, sed duae distinctae substantiae, quarum altera excel-
lentior, altera deterior.
2. Ex parte medii et ultimi. Anima est ultima et su-
prema species inter divina et naturalia, ad quam omnia
inferiora ordinantur, sicut ordo naturae scalae requirit
;
ergo substantiae rationem necessario habet.
3. In genere corporum et materialium ipsa est ultimus
finis, indignum autem esset accidens esse substantiae
finem.
4. In genere intelligibilium ipsa ad ultimum finem
refertur
, indignum autem esset talem relationem tribuere