La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Riccioli » Lampas statuarum [TV] p. 245



accidenti, non autem supposito alicui, non inquam exi-
stenti per se, sed de cuius ratione sit esse corporis ente-
lechiam.


Ex Monte .


1. Ex parte dimensionum. Nulla forma accidentalis et
entelechia corporis transscendit neque transscendere potest
limites corporis; sed anima multo intervallo relinquit post
se materiam, tanquam nihil secundum substantiam cum ea
commune habens; ergo contubernium corporis est illi ac-
cidentale, et non est corporis accidens.
2. A figuratione. Omnis forma accidentalis est vel
figura vel figurator; anima vero est corporis figurator, for-
mator, effigiator (ideo enim equus talia habet membra et
formam, quia talem habet animam, principium figurati-
vum); ergo non est accidens, sed accidentium architector.

3. Ex parte loci. Omne accidens et forma substantialis
corporea non operatur supra corpus neque habet obiectum
incorporeum, utpote quod non sit corpus vel corporis
forma; animae vero obiectum praecipuum et veluti pro-
prium est infinitum, interminatum, utpote simpliciter bo-
num et simpliciter verum, et non ad hanc vel illam ma-
teriam contractum; ergo si tale habet obiectum, talem
habet potentiam, talem habet naturam, necessario est
substantia
.