|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » Lampas statuarum [TV] p. 246
Ex campo Coelii.
1. Ex nuditate. Omnis forma accidentalis <est> velut
indumentum materiae, substantialis forma corporea neces- sario est accidentibus induta; anima vero neque substan- tiae corporeae indumentum, neque secundum suam natu- ram induta est accidentibus corporis, sed nuda quaedam
substantia et natura.
2. Ex parte solitudinis. Omne accidens in corporis
compositione vel mixtione consistit, utpote emanans ex
coitu materiae et formae substantialis; anima vero dicitur
forma sine materia existens, et etiam necessario est, quia
illi dominatur.
3. Ex ratione quintae essentiae. Omnis forma mate- rialis alligata est materiae; anima vero se habet ad mate- riam, ut fabricator ad domum, nauta ad navem.
Ex campo .
1. Ex indole. Anima dicitur ad imaginem et similitu- dinem Dei a theologis et a philosophis simulacrum divi- nitatis vel filia Mentis; taliter non debet esse accidens ne- que forma materialis.
2. Ipsa forma materialis est lux alligata tenebris, ac- cidens materiale est veluti nigredo seu color resultans e
tenebris; animae vero substantia neque a materia resultat,
neque materiae est alligata.
|
 |
|
 |