La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Albertus Magnus » Lampas statuarum [TV] p. 247



3. Ex voluntate. Anima aspirat vel ad propriam re-
gionem et primam lucem, quia amat veritatem et alitur
veritate nititurque divinis; ergo non est accidens, neque
forma corporis cuius indolem referat.


Ex campo .


1. Ex latitudine. Anima secundum esse, posse et ope-
rari subsistit et agit, et valet ultra fines et limites mundi
corporei, et appetit ultra materiam et corpus; omnis autem
forma accidentalis et corporea cum corpore conterminatur.
2. Omnis forma naturalis et materialis, si est substan-
tialis, advenit primae materiae, si est accidentalis, accedit
composito
; anima vero non corpori accedit, sed tota mate-
ria accedit et assumitur ab anima, ex qua corpus sibi fa-
brefacit; ergo neque corpori accedens neque corporis acci-
dens. Minor adhuc ultra manifestatur, quia parvo grano
sinapis accedit forma arboris, tanquam animae existentis
in centro seminis, non autem anima advenit arbori iam
constitutae.
3. Ex parte adolescentiae. Omnis vis et efficacia for-
mae materialis adolescit et perficitur, et sensim proprium
terminum adipiscitur; anima vero est quae adolescere facit,
cum ipsa non adolescat, sed perpetuo constet eadem.


Ex statua .


1. Ex parte aptitudinis. Omne accidens consistit in
quadam dispositione et aptitudine, utpote est illud quo