La biblioteca ideale di Giordano Bruno
opera omnia
indici
fonti
ricerca
progetto
aiuto
crediti
Alighieri » Lampas statuarum [TV] p. 249



3. Ex appetitu seu voluntate. Quia anima bene regu-
lata et purior iuxta theologos et philosophos contemnit
corpus, et interdum ab eo dissolvi desiderat
; ergo non est
eius essentialis ratio corporis esse entelechiam vel accidens
vel harmoniam.


Ex campo .


1. Ex parte viae seu medii. Anima non est medium
et via qua corpus, sed corpus medium et via qua anima
functiones perficit; ergo non ipsa corporis actus et per se
forma, sed corpus eiusdem organum et instrumentum.
2. Ex parte occursus. Quia anima corpori occurrit,
non autem e corpore educitur, sicut lux non ex tenebris
emergit, sed in tenebras infunditur; omne autem accidens
et accidentis modo se habens est e quadam compositione
et materia resultans.

3. Ex parte concursus. Anima et corpus ad animalis
constitutionem concurrunt, non ut accidens et subiectum,
sed ut duo subiecta per spiritum unibilia, quorum tamen
principalius est anima, utpote rectrix, gubernatrix, for-
matrix.


Ex atrio .


1. Ex parte absolutae operationis. Unumquodque sicut
est, ita operatur; anima operatur sine corpore; ergo et
est. Nullum autem accidens ab eo, cuius est, absolvitur.
2. Ex parte dispositionis. Anima non in materiam