|
|
 |
 |
 |
 |
Averroes » Liber XXIV philosophorum » Peletier » De lampade venatoria [TV] p. 37
unam ad aliam reducere tentans, diminuere tentat et castra- re. Ita enim horum plura in paucioribus contineri dixerim,
ut alius quispiam in capite vel pectore vel busto caetera
hominis membra credat contineri.
V. MEMBRUM.
Sumendarum igitur differentiarum potestas ad inven- tionis divitias confert plurimum, quam sane facultatem
exercitio sumendi differentiam rerum maxime similium cap- tari testatur , quod tribus asserit effici posse mo- dis. Primo cum sumuntur rerum, quae sub uno propinquo
genere continentur, differentiae; secundo cum capiuntur
eae quae in uno sunt remotiore genere; tertio cum eae
quae remotissimis utpote supremis continentur, si res
illas contingat esse similes. Primo fiet, ut respiciendo for- titudinem et iustitiam, quorum cum genus proximum sit
virtus, fortitudo quidem est circa formidanda, iustitia vero
circa conversationes; secundo, ut ubi hinc prudentia se- cundum potentiam intellectivam, temperantia secundum
facultatem appetitivam distantius universale commune re- spiciunt; tertio, ut ubi respicimus hinc quidem sensum in
praedicamento relationis, inde vero scientiam in praedica- mento qualitatis. Magna tamen inter haec similitudo per- cipitur, inquit . Sed forte intelligit pro similitu- dine proportionem; proportio enim vere est , quia sicut se
habet sensus ad sensibile, ita scientia ad scibile seu intel- lectus ad intelligibile , nusquam tamen sensus similis est
scientiae neque intellectui .
|
 |
|
 |